Usted está aquí
8. Dominus Quixotus A Manica
Versión latina del clásico cervantino realizada por Antonio Peral Torres.
Benevolo lectori salutem!
En tibi liber quem fortasse abhinc multum tempus exspectabas et quidem non errasti, quia vere scriptus est latine. Eum potuisti legere fere in omnibus linguis huius mundi, sed nondum erat latino sermone. Tamen anno 1905 apparuit
HISTORIA DOMINI QU/JOTI MANCHEGUI, traducta in latinem (sic) macarronicum per IGNATIUM CALVUM
ubi erant undeviginti capita primae partis. Ad hanc versionem ipse auctor anno 1922 addidit usque ad caput quadragesimum septimum, quare etiam ab eo nuncupata est editio nova, castigata et alargata eamque etiam Matriti edidit in lucem; postea vero iterum ediderunt has duas versiones unificatas, Matriti 1966. [...] Haec versio, quam nunc in tuis manibus habes, vult esse omnino diversa ab illa prima Ignatii Calvo, de qua diximus, et quidem potes mirari, quia vere omnis scripta est hoc sermone latino. Ego etiam miror et fere nescio quomodo potui tam ingentem vastumque laborem perficere nec unde inveni vires ad hanc operam navandam. Sed quidem feci, quia hic est liber de quo tam multa loquuntur ubique terrarum et omni tempore et de quo tam multas versiones fecerunt. Et haec est versio Historiae Domini Quixoti a Manica quam hispanice scripsit Dominus MICHAEL DE CERVANTES ET SAAVEDRA et agitur de illo equite itinerante, qui fuit Dominus Quixotus a Manica et de omnibus rebus gestis, quae ei acciderunt et eodem modo agit de Sanctio Pansa armigero eius.